Caput 23 1 Anno ab urbe condita MXXV Claudius vicesimus octavus voluntate senatus sumpsit imperium statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque vastantes bello adortus incredibili strage delevit. cui a senatu clipeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est; sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit.
2 Claudio mortuo Quintillus frater eius ab exercitu imperator electus, vir quidem unicae moderationis et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est.
3 Anno ab urbe condita MXXVII Aurelianus vicesimus nonus imperium adeptus quinque annis ac sex mensibus tenuit, vir industria militari excellentissimus.
4 expeditione in Danuvium suscepta Gothos magnis proeliis profligavit dicionemque Romanam antiquis terminis statuit. inde in orientem conversus Zenobiam, quae occiso Odenato marito suo Syriam receptam sibi vindicabat, magis proelii terrore quam proelio in potestatem redegit.
5 Tetricum, in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum scribentemque etiam:
Eripe me his, invicte, malis
ac per hoc proditorem exercitus sui, sine labore superavit. sic orientis et aquilonis receptor magna gloria triumphavit. urbem Romam muris firmioribus cinxit.
6 novissime cum persecutionem adversus Christianos agi nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit ac non multo post in itinere occisus est.